Premium Only Content
Eclipse Per Interregnum de Sede Vacante MCMLVIII A.D. #Eclipse
Eclipse Per Interregnum de Sede Vacante MCMLVIII A.D. #Eclipse
http://zazzle.com/ProVaticanus
Eclipsis (Graece ἔκλειψις 'defectio' ) est eventus astronomicus qui fit cum corpus caeleste per umbram alterius transeat. Communiter vocabulum hoc ad defectionem solis refert, cum umbra lunae superficiem terrae operiat, propter quod discus solaris a luna occultatur. Etiam communiter refert ad eclipsin lunarem, scilicet cum luna in umbram terrae intret. Alia vocabula eandem fere significationem habentes sunt occultatio vel defectio.
Dies irae dies illa,
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit:
Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae maiestatis,
Qui salvandos salvas gratis:
Salva me, fons pietatis.
Recordare Iesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus:
Redemisti crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis,
Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Iudicandus homo reus:
Huic ergo parce Deus.
Pie Iesu Domine,
dona eis requiem. Amen.
http://x.com/ProVaticanus
http://x.com/ProLateranus
http://patreon.com/ProVaticanus
http://patreon.com/ProLateranvs
http://zazzle.com/ProLateranus
Ago tibi gratias Deo per instrumenta de archive.org pro bono rei publicae, (public domain) cf. https://archive.org/details/GregorianChantMass
#SedeVacante #Vaticano #Laterano #Roma #interregnum
-
2:32:07
Side Scrollers Podcast
5 hours agoSPECIAL OCCASSION: ADMITTING THE TRUTH...
95.9K3 -
3:26:18
Barry Cunningham
6 hours agoLIVE FROM THE RED CARPET: President Trump Melania Trump, Sylvester Stallone, KISS And Others
49.2K8 -
LIVE
SpartakusLIVE
5 hours agoEarly ARC Stream for EXPEDITION Prep || WZ Buybacks LATER
247 watching -
LIVE
SavageJayGatsby
2 hours ago🎂 Birthday Variety Game Stream!
237 watching -
2:17:03
TheSaltyCracker
4 hours agoMeme Warfare Goes Nuclear ReeEEStream 12-07-25
81.3K192 -
1:29:32
Adam Does Movies
9 hours ago $0.66 earnedBest Action Movies! - Live
10K1 -
LIVE
Badlands Media
18 hours agoThe Narrative Ep. 49: The Trump Doctrine
3,800 watching -
LIVE
This is the Ray Gaming
2 hours ago $0.39 earnedThe Fire Rises | Rumble Premium Creator
57 watching -
Joker Effect
2 hours agoDRAMA NEWS! KICK CRINGE AWARDS?! LONEWOLF INTERVIEW!??? !Shock in Chat for details. RECIEPTS HERE!
7.89K1 -
1:09:13
Sarah Westall
4 hours agoThe Psychological Warfare Behind the Headlines w/ Mike Robinson
12.6K