Premium Only Content

SS. Pii PP. II Bulla Execrabilis (18 Jan.1459)
SS. Pii PP. II Bulla Execrabilis (18 Jan.1459)
http://zazzle.com/ProVaticanus
PIUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
Ad futuram rei memoriam.
Execrabilis, et pristinis temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario, cui dictum est in persona Beati Petri: "Pasce oves meas," et "quodque ligaveris super terram, erit ligatum et in Caelis," nonnulli spiritu rebellionis imbuti, non sanioris cupiditate judicii, sed commissi evasione peccati, ad futurum Concilium provocare praesumant, quod quantum sacris Canonibus adversetur, quantumque Reipublicae Christianae noxium sit, quisquis non ignarus jurium intelligere potest. Namque (ut alia praetereamus, quae huic corruptelae manifestissime refragantur) quis non illud ridiculum judicaverit, quod ad id appellatur quod nusquam est, neque scitur quando futurum sit? Pauperes a potentioribus multipliciter opprimuntur, remanent impunita scelera, nutritur adversus primam Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis Ecclesiastica disciplina, et hierarchicus ordo confunditur.
2. Volentes igitur hoc pestiferum virus a Christi Ecclesia procul pellere, et ovium nobis commissarum saluti consulere, omnemque materiam scandali, ab ovili nostri Salvatoris arcere, de venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, cunctorumque praelatorum, ac Divini humanique juris interpretum, curiam sequentium, consilio, et assensu, ac certa nostra scientia, hujusmodi provocationes damnamus, et tamquam erroneas ac detestabiles reprobamus, cassantes, et penitus annullantes, si quae hactenus taliter interpositae reperiantur, easque tamquam inanes, ac pestiferas, nullius momenti esse decernimus, et declaramus. Precipientes deinceps, ut nemo audeat quovis quaesito colore, ab ordinationibus, sententiis, sive mandatis quibuscumque nostris, ac successorum nostrorum, talem appellationem interponere, aut interpositae per alium adhaerere, seu eis quomodolibet uti.
3. Si quis autem contrafecerit, a die publicationis praesentium, in Cancellaria Apostolica, post duos menses, cujuscumque status, gradus, ordinis, vel conditionis fuerit, etiam si Imperiali, Regali, vel Pontificali praefulgeat dignitate, ipso facto sententiam execrationis incurrat, a qua nisi per Romanum Pontificem, et in mortis articulo, absolvi non possit. Universitas vero sive Collegium, Ecclesiastico subjaceat interdicto, et nihilominus tam Collegia, et Universitates, quam praedictae, et aliae quaecumque personae, eas poenas ac censuras incurrant, quas rei Majestatis, et haereticae pravitatis fautores, incurrere dignoscuntur. Tabelliones insuper, ac testes, qui hujusmodi actibus interfuerint, et generaliter qui scienter consilium, auxilium dederint, vel favorem talibus appellantibus, pari poena plectantur.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrorum voluntatis, damnationis, reprobationis, cassationis, annullationis, decreti, declarationis, et mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Mantuae Anno Incarnationis Dominicae, millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono decimo quinto Kalendas Februarii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
#PiusII #Doge #Shiba
-
3:17
ProVaticanus
1 month agoSS. Pius XI P.M. benedixit pellegrinos aput Basilicam S. Mariæ Maioris, Romæ (11 Oct. 1933 A.D.)
151 -
3:00:37
Barry Cunningham
6 hours agoBREAKING NEWS: LETITIA JAMES INDICTED FOR MORTGAGE FRAUD!!! LIBTARD TEARS ARE FLOWING!
42.1K23 -
1:17:42
Glenn Greenwald
6 hours agoUS/Venezuela Escalations: Revisiting Key Developments and the Push for Regime Change | SYSTEM UPDATE SPECIAL
103K139 -
DVR
ProvenTactics
3 hours agoFPS Shooter Games
10.6K2 -
LIVE
Phyxicx
3 hours agoHarvester - The Funniest, Most Deranged 90s Game Ever | 18+ | 10/9/2025
53 watching -
LFA TV
23 hours agoLIVE & BREAKING NEWS! | THURSDAY 10/9/25
177K26 -
2:15:50
megimu32
3 hours agoON THE SUBJECT: Sequels That Slapped! 🎬
9.19K2 -
2:02:29
tminnzy
4 hours agoThe Final Runn || !stakeus || !stake
2.6K -
6:00:05
Wahzdee
7 hours agoBF6 Countdown Stream – What to Play Till Launch? Let’s Talk Battlefield
2.25K2 -
LIVE
StevieTLIVE
3 hours agoNew WZ Season Zombies Mode is BACK
8 watching