Premium Only Content
 
			Defensor Triregni
Defensor Triregni
http://ProVaticanus.blogspot.com/2010/09/defensor-triregni.html
http://www.zazzle.com/ProVaticanus/papal+cross+gifts
Tiara papalis sive triregnum est triplex corona paparum.
Mitra, insigne episcopale liturgicum, plerumque geritur a papis. Tiara autem est insigne potestatis papae quod adhibetur tantum in occasionibus sollemnibus (praecipue in ritu incoronationis papae) et nunc quasi evanuit, nisi in stemmate sigilloque Sanctae Sedis necnon tanquam ornamentum quod statuae ahereae Sancti Petri in basilica Vaticana die 29 Iunii quotannis imponitur.
Tiara est quasi galea alta, argentea, cum tribus diadematibus aureis superpositis. Apex triregni est globus aureus cum cruce. Habet retro, sicut mitra, duas infulas fimbriatas cruce signatas.
Significatus
Tres coronae significant triplicem spiritualem papae potestatem:
* Potestas sacri Ordinis (quo papa Vicarius Christi et Successor Petri dicitur),
* Postestas iurisdictionis (de potestate clavium, ligandi et religandi, et in caelo et in terra, derivata),
* Postestas magisterii (cum infallibilitate pontificali).
Antea, significatio erat magis temporalis vel politica. Traditionalis designatio trium potestatum Papae est:
* Pater Regum,
* Regens mundi,
* Vicarius Christi.
Sunt etiam aliae interpretationes. Altera refert ad triplicem ecclesiam (militantem in orbe terrarum, patientem in Purgatorio, gloriosam in caelo). Altera refert ad papam tanquam sacerdotem (episcopum Romae), regem (caput Status), et doctorem (magisterium infallibile) vel tanquam summum sacerdotem, magnum iudicem, unicum Christianorum legislatorem.
Historia brevis
1130: corona additur galeae papali, ad exprimendam potestatem regalem papae super patrimonium Petri.
1301: Bonifacius VIII addit secundam coronam ad exprimendam supereminentiam spiritualem eius auctoritatis super civiles auctoritates.
1342: Benedictus XII addit tertiam coronam, ad exprimendam moralem papae auctoritatem super omnes reges terrae.
Forma Coronationis Papalis:
Omnipotens, sempiterne Deus, dignitas sacerdotis et auctor regni, da gratiam famulo tuo, Pio Pontifici nostro, ecclesiam tuam fructuose regenti, ut qui tua clementia pater regum de rector omnium fidelium constituitur et coronatur, salubri tua dispositione cuncta bene gubernentur per Christum Dominum Nostrum. Amen.
Accipe Thiarum, tribus coronis ornatum, et scias te esse Patrem Principum, et Regum, Rectorem orbis, in terra Vicarium Salvatoris Nostri, Cui est honor, et gloria in Saecula Saeculorum.
Sancti Apostoli Petrus et Paulus: de quoroum potestate et auctoritate confidimus ipsi intercedant pro nobis ad Dominum.
#Defensor #DefensorOfTheCrown #SedeVacante
- 	
				 10:10 10:10ProVaticanus1 month agoConstantinus XI evanuit, sed Roma æterna est ☧ Κωνσταντῖνος ὁ ΙΑʹ ἀφανίσθη, ἀλλ’ ἡ Ῥώμη ἀθ43
- 	
				 0:16 0:16Vanguardia4 years agoAgresión a defensor de Derechos Humanos en Piedecuesta5941
- 	
				 1:11 1:11Vanguardia4 years agoDenuncian golpes y captura a defensor de Derechos Humanos en Piedecuesta4.45K
- 	
				 1:47 1:47vanguardiacom4 years agoDefensor habla de reclutamiento de menores42
- 	
				 0:40 0:40vanguardiacom4 years agoPolicía da declaraciones de la captura de un Defensor de Derechos Humanos507
- 	
				 0:34 0:34Vanguardia4 years agoDespiden a Julio Roberto Gómez, el incansable defensor de los trabajadores547
- 	
				 0:55 0:55BuzzVideosBR5 years agoPedras (quase) explodem em rosto de campista2
- 	
				 0:55 0:55Buzzvideos - PT5 years agoPedras (quase) explodem em rosto de campista7
- 	
				 13:42 13:42Nate The Lawyer20 hours ago $4.11 earnedINSANE Judge REMOVED For Lying Under Oath, Insurance Fraud & Stolen Valor18.9K16
- 	
				 38:32 38:32Code Blue Cam1 day agoHow Police Stopped a Potential Church Massacre...50.3K12